Cicero, Epistulae ad Familiares (XML Header) [genre: prose; letters] [word count] [lemma count] [Cic. Fam.].
<<Cic. Fam. 12.2.1 Cic. Fam. 12.2.3 (English) >>Cic. Fam. 12.3.1

12.2.2 qua re, quod scribis te confidere auctoritate et eloquentia nostra aliquid profici posse, non nihil ut in tantis malis est profectum. intellegit enim populus R. tris esse consularis, qui, quia de re p. bene senserint, libere locuti sint, tuto in senatum venire non possint. nec est praeterea quod quicquam exspectes. tuus enim necessarius adfinitate nova delectatur, itaque iam non est studiosus ludorum infinitoque fratris tui plausu diruiupitur ; alter item adfinis novis commentariis Caesaris delenitus est. sed haec tolerabilia, . illud non ferendum, quod est qui vestro anno filium suum consulem futurum putet ob eamque causam se huic latroni deservire prae se ferat. 12.2.3 nam L. Cotta familiaris meus fatali quadam desperatione, ut ait, minus in senatum venit ; L. Caesar, optimus et fortissimus civis, valetudine impeditur ; Ser. Sulpicius et summa auctoritate et optime sentiens non adest ; reliquos exceptis designatis ignosce mihi si non numero consularis. habes auctores consili publici. qui numerus etiam bonis rebus exiguus esset, quid censes perditis? qua re spes est omnis in vobis ; qui si idcirco abestis ut sitis in tuto, ne in vobis quidem ; sin aliquid dignum vestra gloria cogitatis, velim salvis nobis ; sin id minus, res tamen publica per vos brevi tempore ius suum reciperabit. ego tuis neque desum neque dero. qui si quae ad me referent, mea tibi benevolentia fidesque praestabitur. vale.



Cicero, Epistulae ad Familiares (XML Header) [genre: prose; letters] [word count] [lemma count] [Cic. Fam.].
<<Cic. Fam. 12.2.1 Cic. Fam. 12.2.3 (English) >>Cic. Fam. 12.3.1

Powered by PhiloLogic